- AUGUSTODUNUM
- I.AUGUSTODUNUMquoque oppid. Galliae est, in Episcopatu Ebrodunensi, vulgo Austum: memoratum Gregorio turonensi inter loca, quorum Ecclesiae ad Monasterium Lugdunense apud Insulam Barbaram pertinent, vide Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Iuviniacum.II.AUGUSTODUNUMurbs episcopalis Ducatus Burgundici sub Archiepiscopo Lugdunensi ab Augusto (Octaviano, an alio?) qui dirutam bellô, quod Caesar contra Gallias gessit, restauravit: multieam Bibracte, cuius frequens apud Caesarem mentio, fuisse opinantur: sed Eumenius Bibracte ab illa distinguit, in Grat. act. Constamino Aug. alii vero Aeduam et Eduam, olim nominatam asserunt. Aurelianum quibusdam et Roma Celtica, quam vis hoc Lugduno potius convenire videtur. Adsitum est Augustodunum radicibus montium, qui vulgo les monts de Cinis vocantur, unde dicta, quasi Mons Augusti, nomine Latinô gallicô, ad fluvium Arrousium vel Arotium. Hodie vernacule Autun, vel melius Austun nominatur, Merula. Metel. Primus omnium Augustoduni meminit Pomponius Mela l. 3. c. 2. ubi ait: urbes opulentissimae in TrevirisAugusta, in Aeduis Augustodunum, in Auscis Elusa. Ptolem. in Gallia Lugd. I. Α᾿ιδούων πόλις dicitur, illorum quippe olim Caput. A Flavio postea, Constantio et Flavio Constantino Maximo Augg. restitutoribus suis Flavia dicta est, postquam gravia a Bagaudis perpessa, Imperatorum horum munificentiâ pristinum nitorem recepit. Iuventus Galliarum hîc ingenuis artibus erudita est, sub Diocletiano et Maximiano, qui Eumenium, auditorio Augustodunensi, morte Latini Rhetoris orbato, praefecerunt, circa A. C. 296. quô Britannia Insul. a Flavio Constantio Caesare recepta est. Erat tum ibi adhuc Apollinis templum, et Capitolium Iovi, Iunoni ac Minervae sacrum, fons item aquis calidis nobilis. Post Constantii dein mortem Flaviae ac Flaviensium nomine sensim obliteratô, urbs oppidanique veterem appellationem, quae Augusti tempore coepit, resumpsêre. A' Lugduno, capite Lugdunensis provinc. I. proxima fuit. In Notit. Imper. Roman. Fabrica Augustodunensis Loricaria, et Praefectus Sarmatarum Gentilium Augustoduni, et Procurator Gynaecii Augustoduni, transtati Mettis, et in veter Inscript. Cohors XIIX. Augustodunensium apud Gruterum memorantur. 18. leuc. distat a Divione in Occasum hibern. longitud. 25. 00. latitud. 46. 50. Caput est Pagi Augustodunensis, qui Ligere et Arare olim termmabatur, vulgo l' Austunois. Regio est montana, silvestris, nec frugum, fortium tamen virorum, ferax. Vide Eumenium Panegyr. Constant. dicto, Erricum Monachum l. 1. de vita S. Germanm, Hadr. Valef. Notit. Gall. A'Rollone Norvego I. Normannorum Duce, urbem eversam esse, refert Guil. Britto l. 1. Philipp. Et quia supra Arotii fluv. Augustodunensis mentio facta, addam hoc unum: illum Gall. Arrou, vel Arou, rapidum quidem, sed propter faxa minime navigabilem, in veter. tabulis nunc Isrum nunc Hesrum, nunc Adrum dici: in illum labitur Burbintia, vulgo la Brebince, qui Parrulam recipit, nec non Vuldracam (Leudrac) cui Patriciacus villa, Percy, in agro Augustodunensi Monasteriô veteri nobilis, est imposita. Ex eodem. Vide in super Henr. Antissiodor. l. 1 Boter. Relat. Plin. l. 4. c. 18. Mel. l. 3. c. 2. Amator primus eius Episcopus fuisse dicitur. Hic concilium A. C. 670. 1055. 1094. contra Philippi I. Galliae Regis nuptias, qui Berthâ uxore, filiâ Florentis Comitis Hollandiae, repudiatâ, Bertradam, filiam Simonis Monfortii, marito superstiti ereptam sibi iunxerat, etc. Vide Tom.10. Concil.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.